- UCALEGON
- UCALEGONunus ex Troianis Proceribus, qui belli tempore, quod annis confectus esset, praeliô abstinuit, ut refert Homer. Il. 13. Idem de bello et Antenore Il. γ. v. 148.Οὐκαλέγων τε καὶ Α᾿ντην´ωρ, πεπνυμένω ἄμφω,Εἵατο δημογέροντες ἐπὶ Σκαιῇσι πύλῃσι,Γήραϊ μὲν πολέμοιο πεπαυμένοι, ἀλλ᾿ ἀγορηταὶΕ᾿ςθλοὶ, τεττίγεςςιν ἐοικότες, ὅιτε καθ᾿ ὕλαν,Δενδρέῳ ἐφεζόμενοι, ὄπα λειριόεςςαν ἱεῖσι.Virg. l. 2. Aen. v. 312.—— Iam proximus ardet Ucalegon.Id est, Ucalegonis domus. Inde Iuvenalis, Sat. 3. v. 199.Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulliNocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfertUcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant.Ubi ponitur pro cive quovis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.